Если Вы занимаетесь изучением
латинского языка, то Вам, наверное, интересно будет узнать, что латынь
язык все-таки живой. Ну, во
всяком случае, уж никак не мертвый. Красноречивым свидетельством тому
служит появление новых книг, написанных на языке Цицерона и Цезаря. На
бескрайних просторах Internet`а нами были обнаружены две главы из детской
книжки о приключениях Винни Пуха и его друзей. Имеет ли смысл говорить,
что главы эти написаны на латыни.
Уточняем,
эти главы являются не самостоятельным произведением, а переводом соответствующих
глав известной книги. Перевод Александра Ленарда.
Quis est Pu?
Ecce
Eduardus Ursus scalis nunc tump-tump-tump occipite gradus pulsante post
Christophorum Robinum descendens. Est quod sciat unus et solus modus gradibus
descendendi, nonnunquam autem sentit, etiam alterum modum exstare, dummodo
pulsationibus desinere et de eo modo meditari possit.
Deinde censet alios modos non esse. En, nunc ipse in imo est, vobis ostentari
paratus. Winnie ille Pu.
Nomen audiens primum, sicut vos dicturi estis, etiam ego dixi:
'Credidi eum puerum esse!'
'Ego quoque,' dixit Christophorus Robinus.
'At non potes cum "Winnie" vocare!'
'Minime vero.' 'Dixisti autem...'
'Est Winnie ille Pu. Num nescis, quid "ille" significet?'
'Scilicet nunc scio,' cito subjunxi; et spero vos etiam scire, quia nullam
nisi hanc explicationem accipietis.
Modo Winnie ille Pu apud imos gradus ludum diligit, modo autem ante ignem
considens fabulam audire amat.
Eo vesperi....
'Quid de fabula quadam opinaris?' rogavit Christophorus Robinus.
'Quali de fabula?' dixi.
'Amabo te, potesne Winnie ille Puo fabulam narrare?'
'Censeo me posse,' dixi.
'Quales fabulas diligit?'
'De seipso. Nam talis ursus est.'
'Sane, teneo.' 'Nonne potes?'
'Conabor,' dixi.
Itaque conatus sum.
Olim, iamdudum, fere die Veneris proximo, Winnie ille Pu sub nomine Sandersi
solus in silva habitabat.
('Quid significat “sub nomine”?' Christophorus Robinus rogavit.
'Significat nomen eius aureis litteris super porticulam inscriptum fuisse
et eum illo sub nomine habitavisse.'
'Winnie ille Pu non habuit pro certo,' dixit Christophorus Robinus.
'At nunc habeo,' dixit vox grunnica.
'Tum pergo,' dixi.)
Die quodam inter ambulandum media in silva ad rariorem silvae locum pervenit
et medio in loco quercus permagna stabat et de sublimi quercu rumor magnus
apium consonantium prodibat. Winnie ille Pu ad imam quercum sedens manus
mento subposuit et secum reputare coepit.
Primum secum dixit:
'Iste bombus aliquid significat. Nullus exstat bombus bombans atque rebombans
significatu carens. Si est bombus, est etiam bombans aliquis, et unica
causa bombi bombantis, quod equidem sciam est haec: apis esse.' Postea
iterum per longum cogitavit deinde dixit: 'et unicus finis apium existentiae,
quod equidem sciam, est mellificium.
' Deinde exsurrexit et 'unicus finis mellis conficiendi,' dixit, 'est
a me sumi.' Itaque ad suminam arboris niti coepit.
Et nisus est
et
nisus est
et
nisus est
et
nisus est
et nitens carmen sic coepit canere:
Cur ursus clamat?
Cur adeo mel amat?
Burr, burr, burr
Quid est causae cur?
Deinde paulo protinus nisus est... et protinus... et paulo protinus. Interea
aliud carmen composuerat:
Cur calleo cantare Dum nequeo volare?
Egeo dulcis mellis Sed mel stat in stellis!
Iam propemodo defatigatus erat et ea de causa carmen quasi neniam cantitavit.
Tunc fere in cacumine arboris erat, et si ramum illum attig...
Crac!
'Age, succurrite!' dixit Pu, per decem pedes usque ad ramum infra se cadens.
'Utinam ne...' dixit, per viginti pedes ad proximum ramum praecipitans.
'Tenes, quod in animo habui...' explicavit, se revolvens et ad ramum triginta
pedibus inferiorem praeceps desiliens, 'in animo habui...'
'Scilicet, erat valde . . .' fassus est, velocius inter sex ramos proximos
delabens.
'Totum in eo est, existimo.. .' decrevit ultimo ramo valedicens, se ter
circum axem vertens et venuste in vepres volans, 'ut mel adeo diligam.
Age, succurrite!'
E vepribus prorepsit et spinis e naso evulsis denuo cogitare coepit. Principis
autem ex omnibus Christophori Robini in mentem ei venit.
('Mei venit?' rogavit Christophorus Robinus reverenter, quia hoc vix credere
ausus est.
'Sane, tui venit!'
Christophorus Robinus ne uno quidem verbo silentium rupit, sed oculi eius
magis magisque amplificati sunt et vultus eius magis magisque erubuit.)
Winnie ille Pu ad amicum suum Christophorum Robinum ivit, qui in altera
parte silvae post portam viridem habitabat.
'Salve Christophore Robine,' dixit.
'Salve Winnie ille Pu,' dixisti.
'Scire velim, an rem folliculo-similem habeas?'
'Folliculum?'
'Sane. Praetergrediens mecum dixi: “scire velim, an Christophorus Robinus
folliculo-simile quid habeat.” Mecum dixi follicula atque talia mente
agitans et scire avens.'
'Quorsum tibi opus est folliculo?' dixisti.
Winnie ille Pu circumspexit, ne quis audiret ungulam ad os suum retulit,
et voce demissa susurravit:
'MEL!'
'Sed mel cum folliculis non aufers!'
'Aufero,' dixit Pu.
Casu autem evenit, ut tu pridie in domo Porcelli amici esses et eo in
convivio folliculos haberetis.
Magnum quidem folliculum viridem acceperas et unus ex Leporis cognatis
caeruleum quendam magnum acceperat et reliquerat, quia pusillior erat
quam ut convivii particeps esset. Viridem igitur atque caeruleum tecum
domum tuleras.
'Utrum mavis?' Pum interrogavisti.
Pu caput ungulis sublevans diligentissime secum meditatus est.
'Nunc se res sic habet,' dixit. 'Mel cum folliculo querenti omnium est
primum apes de adventu suo certiores non facere. Ergo si folliculum viridem
habes, fortasse cogitare poterunt te partem modo arboris esse nec te animadvertent;
si autem caeruleum habes cogitate poterunt te partem coeli esse, neque
te animadvertent. Quaeritur: quid est veri similius?'
'Nonne te sub folliculo animadvertent?' rogavisti.
'Fortasse animadvertent me, fortasse autem minime,' dixit Winnie ille
Pu. 'De apibus semper dubitandum est.' Ac paulisper meditatus subjunxit:
'Conabor nubecula parva et nigra videri. Id eos decipiet.'
'Quod cum ita sit, tibi folliculus caeruleus est praeferendus,' respondisti
et ita res statuta est.
Ambo igitur cum folliculo caeruleo abistis et tu sclopetum ad omnem eventum
adtulisti, sicut tuus est mos. Winnie ille Pu autem ad conceptaculum aquae
lutulentae, quam noverat ut ibique sese volvit et revolvit dum totus nigro
colore infectus fuit. Deinde, cum folliculus ad magnitudinem maximam inflatus
esset, et tu cum Puo fohliculi funiculum tenuisses et repente dimisisses,
Pu eleganter sublimis abiit et cum cacumine quercus pari linea sed viginti
pedibus intermissis constitit.
'Io, triumphe!' clamavisti.
'Optime, nonne?' Pu clamavit. 'Qualem speciem praebeo?'
'Speciem ursi folliculum tenentis,' respondisti. 'Nonne,' Pu timide rogavit,
'nonne videor nubecula nigra et parvula in coelo caeruleo?'
'Non admodum.'
'Esto, forsitan hic in excelso aliter appareat. Et - inquam - de apibus
semper dubitandum est.'
Venti afflatus vero, quo ad arborem admoveretur cessavit, constitit igitur.
Poterat mel prospicere, poterat mel odorari, nequivit autem mel attingere.
Parumper commoratus te superne vocavit:
'Christophore Robine!' susurravit magna voce.
'Hem?'
'Credo apes suspicionem habere!'
'Quid habent?'
'Nescio. Sed aliquid mihi dicit: suspicionem.'
'Fortasse suspiciunt te mel eorum petere?'
'Fieri potest. De apibus semper dubitandum est.' Parumper iterum silentium
fuit, postea autem denuo deorsum vocavit:
'Christophore Robine!'
'Quid ergo est?'
'Habesne domi umbellan?'
'Credo me unam habere.'
'Velim umbellam adferas, teneas et ultro citroque commeans intends in
coelum oculis dictites “Tut-tut, pluviae impendent.” Credo te hoc modo
mihi in deceptione apium adjuturum esse.'
Licet tecum riseris: 'Vetule, stultule urse!' nihil aperte dixisti quia
eum admodum dilexisti et umbellam petitum domum isti.
'Te ecce,' Winnie ille Pu deorsum clamavit simul ac ad arborem redisti.
'Iam trepidavi! Certe reperi apes nunc suspicionem habere!'
'Vis me umbellam expandere?'
'Volo, sed exspecta momentum temporis. Efficaciter agendum est. Apis praesertim
fallenda est regina apium. Potesne ab imo reginam ipsam videre?'
'Non possum.'
'Dolendum est. Nunc si umbellam tenens citro ultroque commees et dicas:
“Heu, eheu, aliquid imbrem praemonet,” ego quoque quantum plurimum potero,
praestabo et carmen quoddam nebulosum canam, sicut nubeculis parvulis
canere datum est... age, perge!'
Dum ultro citroque commeabas num nubes minaturae essent scire avens Winnie
ille Pu carmen istud cantitavit:
Quis vult in terra stare
Cum possit volitare?
Parva nubecula
Cantitat carmina.
Quis vult in terra stare
Cum possit volitare?
Vita nubeculae
Est fons superbiae.
Apes sicut antea magna cum suspicione bombilabant. Nonnuhlae ex apiario
egressae, reapse, nubeculam alteram stropham carminis cantantem circumvolabant
et una ex illis per punctum temporis in naso nubeculae se posuit deinde
autem alis se sustulit.
'Christophore — heus — Robine,' clamavit nubecula.
'Quid est?'
'Mecum cogitavi et consilium magni momenti cepi.
Istud est genus falsum apium!'
'Serion' dicis tu?'
'Sane, est genus falsum.
Credo igitur eas mel falsum conficere, annon?'
'Ain' tu?'
'Sane. Censeo igitur mihi descendendum esse.'
'Quomodo?' rogavisti.
Qua de re Winnie ille Pu nondum secum meditatus erat. Funiculo repente
e manibus misso — bump — praecipitaret et imaginem eam in animo abhorrebat.
Itaque diutissime meditatus dixit:
'Christophore Robine, folliculum ictu sclopeti perforate debes.
Adtulisti sclopetum?' 'Scilicet, adtuli,' dixisti.
'Sed ita folliculum, diruo,' dixisti.
'At ni id fit,' dixit Pu, 'me folliculum dimittere oportet et egomet diruor!'
Quibus ursi verbis auditis vidisti quomodo res se haberet et sclopetum
folliculo caute collineans globum e fistula emisisti.
'Vae!' exclamavit Pu.
'Procul aberravi?' rogavisti.
'Minime aberrasti,' dixit Pu, 'sed aberrasti a folliculo.
' Ictum iterans 'me paenitet,' dixisti et tunc demum folliculum attigisti;
aer lente efflavit et Winnie ille Pu fluctuans per auras delapsus est.
Sed quia bracchia eius totum per tempus funiculum folliculi tenuerant,
adeo riguerant, ut hebdomade amplius erecta permanserint, et quotienscumque
musca quaedam in rostro eius consederat eam flatu abigere cogebatur. Existimo
— sed non habeo pro certo — inde urso nomen Pu inditum esse.
'Est hic finis fabulae?' rogavit Christpphorus Robinus.
'Est finis unius. Sunt multae.'
'De Puo et de me?'
'De Porcello et de Lepore et de omnibus vobis.
Nonne recordaris?'
'Recordor, sed cum recordari conor, mihi excidit.'
'... diem cum Pu ac Porcellus heffalumpum capere conati sunt....'
'Non ceperunt, ceperuntne?'
'Minime vero.'
'Pu nequivit, quia omnis cerebri expers est. Ego autem heffalumpum cepi?'
'Vere, istud pars fabulae est.'
Christophorus Robinus adnuit:
'Egomet reminiscor,' dixit. 'Sed eae res fugiunt Pui memoriam, qua de
causa fabulas bis narratas dliligit. Tum tamen fabula vera est, non solum
opus memoriae.'
'Equidem non secus sentio,' dixi.
Christophorus Robinus suspirium ab imo duxit, ursum pede apprehendit et
Pum post se trahens ad ostium iit. Apud ostium se convertens dixit:
'Venisne ut me in balneo videas?'
'Possum,' dixi.
'Num eum ictu laesi?'
'Minime vero.'
Adnuit et exiit et interposito deinde brevi tempore audivi Winnie ille
Puh BUMP-BUMP-BUMP gradibus post eum ascendere.
Quo in capite Pu ac Porcellus
venatum prodeunt et paene vusillum captant
Porcellus in domo magnifica
media in fago habitabat, fagus media in silva erat et Porcellus media
in domo vivebat. Apud domum tabula quaedam fracta erat, ita inscripta:
'TRANSITUS VE'. Cum Christophorus Robinus Porcellum rogavit, quid hoc
significaret, iste dixit, id nomen avi esse et per longum tempus in familia
fuisse. Negavit Christophorus Robinus aliquem 'Transitus Ve' vocari posse,
sed Porcellus in sententia perseveravit, quia scilicet avus suus ita vocabatur
et erat 'Transitus Vehi' breviter complexus, quod erat 'Transitus Vehilius'
breviter complexus. Avo duo nomina fuerant ne uno amisso innominatus eveniret
- Transitus post patrem et Vehilius post Transitum.
'Etiam mihi,' dixit neglectim Christophorus Robinus, 'duo sunt nomina.'
'Ecce tibi, quod demonstrandum erat,' dixit Porcellus. Die quodam hiberno
sereno, cum Porcellus nivem ate domum deverreret, casu suspiciens Winnie
ille Pum adspexit. Pu in orbe termini circumfluentis reciproco gressu
ibat alia mente agitans, et cum Porcellus eum vocavit, non desiit ambulare.
'Heu!' dixit Porcellus.
'Quid tu istic?'
'Venor,' dixit Pu.
'Venatis quid?'
'Aliquid vestigiis sector,' dixit Winnie ille Pu mystice.
'Sectaris quid?' dixit Porcellus appropinquans.
'Interrogo ipse me. Ipse me interrogo: quid?'
'Quid existimas te tibi responsurum esse?'
'Me expectare oportet, donec animal assecutus ero,' dixit Winnie ille
Pu. 'Nunc age, vide!' Digito terram ante se monstravit. 'Quid hic vides?'
'Vestigia,' dixit Porcellus. 'Vestigia ungularum.' Vagitum brevem excitatumque
emisit. 'O Pu! Credis ea vusillum significare?'
'Significare possunt,' dixit Pu. 'Modo significant, modo autem minime.
De vestigiis semper dubitandum est.'
Hic paucis verbis vestigia persequi pergebat et Porcellus uno aut duobus
punctis temporis interpositis eum propere insecutus est. Winnie ille Pu
enim repente constiterat et confuso quodam modo supra vestigia inclinatus
erat.
'Quid est rei?' rogavit Porcellus.
'Valde mirificum est,' dixit ursus. 'Nunc animalia duo esse apparent!
Istud - quodcumque fuit – alterum - ' quodcumque fuit assecutum est et
ambo nunc una procedunt. Veni mecum Porcelle, quia fieri potest ut animalia
hostilia sint!'
Porcellus auriculum lepide adscalpens dixit se usque ad diem Veneris vacare
et libentissime se esse comitem, si profecto vusillus esset.
'Vis dicere, si duo vusilli essent,' dixit Pu; et Porcellus dixit, se
utique usque diem Veneris otio frui posse. Ideo ambo in viam se dederunt.
Erat illuc nemus parvulum laricum et evidenter vusilli, si vusilli fuerunt,
gyros circum nemus duxerant. Itaque nemus orbe circumscribentes Pu et
Porcellus eos secuti sunt. Porcellus tempus ducebat Puo quid avus suus
-TRANSITUS VE fecisset ad rigorem post insectationem levandum, et quomodo
avus TRANSITUS VE, supremis suis in annis ex angustia respirationis laboravisset
atque alia magni momenti argumenta narrans; Pu autem scire cupivit quid
'avus' esset ct si forsitan nunc geminos avos sequerentur ct si alterutrum
domum ferre posset ac sibi habere et quid Christophorus Robinus dicturus
esset. Vestigia autem ante eos nunquam intermittebant.
Repente Winnie ille Pu constitit et digito aliquid ante se monstravit:
'Heu, adspice!'
'Quid?' dixit Porcellus subsultans. Deinde, ne se timefactum monstraret,
bis aut ter exercitii instar subsultavit.
'Vestigia!' dixit Pu.
'Animal tertium se aliis duobus coniunxit!'
'Pu,' exclamavit Porcellus, 'credis hoc insuper unum vusillum significare?'
'Minime,' dixit Pu, 'quia diversa reliquit vestigia. Sunt aut duo vusilli
et unus, ut videtur, visillus, aut duo visilli et unus, ut patet, vusillus.
Pergamus sequi!'
Itaque pergebant, subtimentes ne animalia ante se animum hostilem haberent.
Porcellus vehementer cupivit avum suum 'Transitum Vem' non alibi, sed
praesentem esse et Pu mente fingebat quomodo exsultaret gaudio, si in
Christophorum Robinum repente at fortuito incideret, sed solum quia Christophorum
Robinum tantopere diligebat. Postea autem ex improviso Winnie ille Pu
iterum constitit et nasi primoris acumen refrigerans lambit, quia plus
caloris et timoris sensit quam unquam alias. Quattuor animalia ante se
erant!
'Videsne Porcelle? Adspice vestigia eorum! Tres, evidenter vusilli et
unus, evidenter visillus. Alius etiam vusillus se iisdem conjunxit!'
Sane ita apparebat. Aderant vestigia, modo inter se occursantia, modo
intermixta, sed distincte huc et illuc quattuor paria ungularum concurrentium.
'Puto,' dixit Porcellus, etiam nasi primoris acumen lingens, quod ei parum
solacii adferre videbatur, 'puto mihi alicuius negotii in mentem venisse.
Mihi alicuius negotii in mentem incidit, cuius heri oblitus eram, e quod
cras perfici nequit. Itaque existimo mihi revertendum esse et illud statim
perficere.'
'Post meridiem faciemus et ego te comitabor,' dixit Pu.
'Non est negotium pomeridianum,' dixit cito Porcellus. Est negotium peculiare
antemeridianum quod non nisi mane perfici potest, inter horas - quota,
quaeso, hora est?'
'Circiter meridiem,' dixit Winnie ille Pu, solem contemplans.
'Inter, inquam, duodecimam horam ac meridiem et quinque. Itaque, reapse,
Pu vetule et carissime, habe me excusatum - Quid est?'
Pu oculos in coelum vertit, deinde sibilo iterum audito oculis sursum
intentis ramos magnae quercus scrutatus est et amicum suum quendam conspexit.
'Est Christophorus Robinus,' dixit.
'Tum vero omne tibi bene evenit,' dixit Porcellus. 'Cum eo tutus cris.
Vale!' et gaudens periculum effugere, citato cursu, quam velocissime poterat
domum iit.
Christophorus Robinus lente de arbore descendit.
'Ursule stultule vetule,' dixit, 'quid fecisti? Primum solus bis circuitum
totius luculi fecisti, deinde Porcellus te secutus est et coniunctim circuitum
fecistis, deinde autem quarta vice. . . .'
'Mane paulisper,' dixit, ungulam elevans Winnie ille Pu.
Consedit et quam cogitabundissime potuit, meditatus est. Deinde solea
vestigium ingressus est ... deinde naso bis perfricato sese erexit.
'Ita est,' dixit Winnie ille Pu.
'Nunc demum intellego,' dixit Winnie ille Pu. 'Stultus et delusus fui,'
dixit, 'et ursus sine ullo cerebro sum.'
'Optimus ursus mundi es,' dixit consolabunde Christophorus Robinus.
'Serion' dicis tu?' dixit Pu in spem sublatus et iam vultu, renidens.
'Utcumque tamen,' dixit, 'hora fere prandii est.'
Itaque pransuri domum ierunt.
|